Aesop's Fables: Ademar
13. MUS URBANUS ET RUSTICUS
(Perry 352)
Hospitio quondam Mus urbanus exceptus est rustici, et humili glande coenauit.
Causam (sic) perfecit. Perduxit precibus post in urbem rusticum , cellamque
intrauit plurimo refertam cibo. In qua cum uariis perfruitur, (h)ostiis
cellarario repulsis, urbanus nota facile se abscondit cauerna. At miser
rusticus ignota trepidat domo, mortemque metuens circa parietes cursitat.
Cellararius quae uoluit sustulit clausitque limen. Iterum urbanus rusticam
(sic) ad escam hortatur. At ille : Vix possum ualde perterritus. Putasne
ueniet ille? Tantum ergo metuens, ait. Haud has tu poteris inuenire delicias.
Qui r[es]p[ondit] : Me glans securam pascat et liberam (sic).
Quia melius est in paupertatula sua secum uiuere, quam diuitiarum carpi
sollicitudine.
The Latin text of Ademar shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). |