<< Home Page | Ademar Index

Aesop's Fables: Ademar

16. LEO SENEX, APER, TAURUS ET ASINUS
(Perry 481)

Defectus annis et desolatus uiribus, Leo cum iaceret extremum spiritum trahens, super fulmineis venit ad eum Aper, et dentibus se uindicauit. Ictu ueteres iniurias infestans, Taurus mox hostile cornibus confodit corpus. Asinus, ut uidit ferum impune laedi, calcibus coepit. At ille, suspirans fortiter, indigne tulit. Mihi insultat, inquit, naturae dedecus. Cum esset uirtus mea, fuit honor, fuit timor, ut omnes uiso me fugerent, et opinio ipsa terreret. Plures quos, beniuolus non laesi, quibus et auxiliator fui, ipsi malignantur mihi, et quia sum sine uiribus, nullus est timor pristinus.
Mansuetos esse in dignitate.


The Latin text of Ademar shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899).