Aesop's Fables: Ademar
19. GRUS, CORNIX ET DOMINUS
(Perry 298)
Grus et Cornix inter se coniuratione unita firmauerunt, ut Grus Cornicem
ab aliis Auibus defensaret, et Cornix illi futura praeuidendo narraret.
Quae dum ad agrum cuiusdam saepius aduenirent, et grana quae olim sata
fuerant, radicitus uellerent, uidens Dominus agri doluit, et ait Puero
: Da mihi petram. Monuit Gruem, et caute se egerunt. Alia uero die audiens
Cornix quod petram quaereret, commonuit Gruem, ne mali aliquid pateretur.
Perpendit Homo illi, quia Cornix diuinaret. Dicit Puero : Quando dixero,
da mihi offam, porrige lapidem. Ille ueniens dixit P[uero] ut daret offam;
at ille porrexit l[apidem], qui Gruem percussit, et crura eius fr[egit].
Vulneratus (sic) Grus dixit Corn[ici] : Ubi sunt diuina (h)auspicia tua?
cur me non monuisti, quia mihi taliter habuit prouenire? R[espondit] :
Mea hic intelligentia culpabilis non est; sed monium malorum sunt dolosa
consilia, qui aliud dicunt, et aliud agunt.
Qui promissionibus innocentes inducunt, quos postea laedere non cessant.
The Latin text of Ademar shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). |