<< Home Page | Ademar Index

Aesop's Fables: Ademar

27. MUSCA ET FORMICA
(Perry 521)

Musca et F[ormica] contendebant quis (sic) illarum melior esset, M[usca] prior ait : Nunquid nostris te poteris comparari (sic) laudibus? Ubi immolant episcopi, prima gusto; in capite regis sedeo; omnibus matronis labia osculor dulcia; pungo : de quibus tu nihil rebus. Et F[ormica] contra : Haec quae dicis, improba pestis : laudas importunit[a]t[em] tuam. Num optata uenis? Reges et matronas nominas, et castas tu importuna adoras, et dicis tui esse omnia, cum accedis fugata; undique quasi iniuriosa abieceris; aestate uales, pruina ueniente peris. Ego sum delitiosa, hieme secura sum mihi, me incolomem habeo, tempus meum gaudia sequuntur. Cur uentuata (sic pro ventilata) a flabello pelleris sordida?
Litigiosis, quibus dicitur : dicis dico, laudas [lau]do, uituperas [uitupe]ro; et qui se laudauerit, ad nihilum uenit saepe.


The Latin text of Ademar shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899).