Aesop's Fables: Ademar
31. CANIS ET CROCODILUS
(Perry 482)
Canes currendo bibunt ex Nilo flumine, ne rapiantur a Crocodillis. Rapidius
igitur currens ex Nilo cum bibere coepisset Canis, dixit ei Crocodillus
: Quod libet labio tuo, noli uereri. R[espondit] : Facerem quod dicis,
nisi esse te scirem carnis meae cupidum.
Qui consilia aduersa sapientibus sumministrant, et non solum quod operantur
perdunt, uerum ab eis turpiter deridentur.
The Latin text of Ademar shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). |