<< Home Page | Ademar Index

Aesop's Fables: Ademar

45. CANIS ET LUPUS
(Perry 346)

Canis et L[upus] dum uenirent, ait L[upus] Cani : Unde, frater, sic mitis et bene pinguis? C[anis] r[espondit] : Quia sum custos domus latrones contra uenientes; nullus passim ingreditur; nocturnum furem nuncio; effertur mihi panis, dantur ossa, et carnem proiiciunt familia; si quid ei superat, quod fastidit ciborum mihi porrigitur; ita uenter meus impletur; me blandiuntur omnes; mihi aqua abunde est; otiosus uita fruor. Et L[upus] : Bene, inquit frater : uellem ita mihi contingeret sic otiosum satiari cibo, et suo tecto melius uiuere. Et C[anis] : Si uis bene uiuere, ueni mecum in cubile; ne timeas. Cum ambularent simul, uidit Lupus Cani collum catenatum, et ait : Dic, frater, quid est hoc, quod circa collum tuum uideo? Et C[anis] : Quia sum acrior, in die ligor, nocte soluor; intra domum sum uagus; ubi uolo, hic dormio. Et L[upus] : Non mihi est opus frui ista (sic), quae laudasti. Viuere uolo liber ad quod euenerit mihi; ubi uolo, peragro; nulla catena me tenet; uiae mihi patent in campo aut in montibus; nullus metus; pecora prius gusto; canibus ingenium deludo. Viue ut consuesti; ego consuete uita fruar.
Quia dulcis est libertas, et est laetus [actus] bene agendi, et in liberis sunt saeuitia, in seruis et gloria, et pollere uidemus seruos, et pro nihilo esse liberos.


The Latin text of Ademar shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899).