<< Home Page | Ademar Index

Aesop's Fables: Ademar

51. HOMINES DUO : FALLAX, VERAX, ET SIMIAE
(Perry 569)

Duo Homines, unus Fallax et alter Verax, iter simul agebant, et cum ambularent, uernerunt in prouinciam Simiarum. Quod ut uidit una ex multitudine Simiarum, ipse qui prior esse uidebatur iussit eos teneri, et interrogat quid de illo Homines dicerent; iussitque omnes sibi similes adstare ante se ordine longo, dextra laeuaque, et sibi sedile parari; sicut uiderat Imperatorem aliquando, taliter sibi adstare fecit. Iubentur Homines adduci in medio. Ait maior : Quis sum ego? Fallax dixit : Tu es Imperator. Iterum interrog[at] : Et isti quod uides ante me stare? R[es]p[ondit] : Hi sunt comites tui, primicerii, campiductores, militares officii. Et quia mendacio laudatus est cum turba sua, iubet illum munerari, et quia adulatus est, omnes illo fefellit. Verax autem apud se cogitabat : Si iste mendax, qui omnia mentitur, sic accepit, ego, si uerum dixero, magis munerabor. Tunc ait maior Simia : Dic et tu, quis sum ego, et hi quos ante me uides? At ille, qui semper ueritatem amabat et loqui consueuerat, respondit : Tu es uere Simia, et omnes hi similes tui Simiae semper sunt. Iubetur continuo lacerari dentibus et unguibus, eo quod uerum dixisset.
Malis hominibus, qui fallaciam et malitiam amant, honestatem et ueritatem lacerant.


The Latin text of Ademar shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899).