<< Home Page | Ademar Index

Aesop's Fables: Ademar

56. FORMICA ET CICADA
(Perry 373)

Hiemis tempore Formica ex cauerna frumentum trahens secabat (sic pro siccabat), quod aestate colligens collocauerat. Esuriens autem Cicada rogabat eam ut aliquid sibi daret. Cui Formica : Quid agebas in aestate? At illa : Quia mihi uacabat, [per] s[e]pes oberrabam cantando. Ridens Formica et frumentum includens ait : Si aestate cantasti, hieme salta.
Pigris (sic pro Pigro), ut tempore certo laboret; nedum manus habuerit, dum petierit, non accipiet.


The Latin text of Ademar shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899).