Aesop's Fables: Ademar
59. LEO SENEX ET VULPIS
(Perry 142)
Leo in annis deficiens languere fingebat, et per eam fallaciam ceterae
bestiae ad uisitandum eum introibant. Leo uero continuo edebat eas. Vulpis
autem ueniens stetit ante speluncam, et salutauit eum; interrogata a Leone,
cur non introiret, r[es]p[ondit] : Quoniam uideo ineuntium uestigia, non
egredientium.
Quia aliorum priuata doctrina nobis debet esse sanitas, et in domum
potentis facile est intrare, exire autem iam tardum est.
The Latin text of Ademar shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). |