Aesop's Fables: Ademar
6. GALLI DUO ET ACCIPITER
(Perry 558)
Gallus, dum cum alio G[allo] saepius intenderet pugnam, requirit Accipitrem
sibi uindicem. Acc[i]p[iter] uero sperab[at], ut, dum ambo ad eum ueniss[ent],
ipsum qui se cum exhiberet, deuoraret. Cum uenissent ante iudicem, ut
causam exponerent, Accipiter ipsum comprehendit, qui eius primo petierat
forum. At ille clamabat : Iam sum ego, sed ille qui fugam petit. Cui Accipiter
dixit : Non tu credas ex meis unguibus hodie liberari, quia quod tu alio
intendere uoluisti, aequum est, ut ipse sustineas.
Qui aliorum necem tractant, et de ipsorum quid agatur ignorant.
The Latin text of Ademar shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). |