Aesop's Fables: Ademar
62. CANIS SENEX ET DOMINUS
(Perry 532)
Canis cum Domino suo semper satisfecisset iuuenis uenando, angustia grauatus
et sua aetate tardus, dentem autem infirmum ferens, cum comprehenderet
Leporem, Lepus sua uirtute de ore Canis exiuit, et quia non fuerat laesus,
per campum fortiter Canem fatigat. Irascitur Dominus Cani, et obiurgat
ineptum rei. Cui Canis : Sat (lege : Sunt) animae sine uirtutibus; sunt
mihi scabrosi dentes. Fui aliquando fortis; laudasti quod fui, mihi iam
damnas quod sum. Memor esto pristinis; quod hodie possumus, bona gratia
apud te.
Si quis bene egit iuuenis, senex male pati non contempnatur, et suum
(lege: senem) exhorrere nulli debent. Fuit quondam iuuenis, et si non
uis senex, dilige facta eius opera priora.
The Latin text of Ademar shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). |