<< Home Page | Ademar Index

Aesop's Fables: Ademar

67. AQUILA ET MILVUS
(Perry 574)

Aquila cum tristis sederet in (in) arborem, ubi Miluus insederat, dixit ad eam Miluus : Cur uideo faciem tuam tam tristem? At illa : Quo [modo] aegra non ero, quia quaero parilem coniugii mei, et reperire non possum. Cui Miluus : Me accipe, quia superior tibi (sic pro te) sum, ut quaeris. Cui Aquila : Quid ergo uenari tu poteris? Miluus : Struthionem unguibus meis captum saepius deuoraui. Illa haec audiens adquieuit, et accepit eum in coniugio maritali. Transactoque tempore quod nuptiis fuerat dedicatum, dixit ei Aquila : Vade, et rape nobis praedam, secundum quod pollicitus es. Et uolans in altum exhibuit ei immanissimum Soricem; omni enim erat putredine madefacta (sic). Cui Aquila : Haec est promissio tua? Cui Miluus : Ego ut ad tuum potissimum peruenire possem coniugium, si qua mihi impossibilia uoluisses extorquere, nullatenus me tibi impleturum potui denegare.
Mulieribus, quae dum sibi ditiores exquirunt, postea ignauis sociantur.


The Latin text of Ademar shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899).