<< Home Page | Avianus Index

Aesop's Fables: Avianus

#39. de milite veterano. (Perry 370)

Voverat attritus quondam per proelia miles
Omnia suppositis ignibus arma dare,
Vel quae victori moriens sibi turba dedisset
Vel quicquid profugo posset ab hoste capi.
Interea votis sors affuit, et memor arma
Coeperat accenso singula ferre rogo.
Tunc lituus, rauco deflectens murmure culpam,
Immeritum flammis se docet esse prius.
Nulla tuos, inquid, petierunt tela lacertos,
Viribus affirmes quae tamen acta meis;
Sed tantum ventis et cantibus arma coegi,
Hoc quoque submisso (testor et astra) sono.
Ille resultantem flammis crepitantibus addens:
Nunc te maior, ait, poena dolorque rapit;
Nam licet ipse nihil possis temptare nec ausus,
Saevior hoc, alios quod facis esse malos.


Latin text from Latin Library (Ad Fontes), based on Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899); supplemented by Latin text at Bibliotheca Augustana. Avianus is included in the Loeb volume for Minor Latin Poets, vol. 2, with the Latin text and a facing English translation.