<< Home Page | Avianus Index

Aesop's Fables: Avianus

#4. de vento et sole. (Perry 46)

Immitis Boreas placidusque ad sidera Phoebus
Iurgia cum magno conseruere Iove,
Quis prior inceptum peragat: mediumque per orbem
Carpebat solitum forte viator iter.
Convenit hanc potius liti praefigere causam,
Pallia nudato decutienda viro.
Protinus impulsus ventis circumtonat aether
Et gelidus nimias depluit ymber aquas:
Ille magis lateri duplicem circumdat amictum,
Turbida submotos quod trahit ora sinus.
Sed tenues radios paulatim increscere Phoebus
Iusserat, ut nimio surgeret igne iubar,
donec lassa volens requiescere membra, viator
deposita fessus veste sederet humi.
tunc victor docuit praesentia numina Tytan,
Nullum praemissis vincere posse minis.


Latin text from Latin Library (Ad Fontes), based on Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899); supplemented by Latin text at Bibliotheca Augustana. Avianus is included in the Loeb volume for Minor Latin Poets, vol. 2, with the Latin text and a facing English translation.