<< Home Page | J&D Latin Reader Index

Aesop's Fables in J&D Latin Reader

Fable 14. Mulier et Gallina

Mulier quaedam
habebat gallinam,
quae
ei quotidie ovum pariebat
aureum.
Hinc suspicari coepit,
illam
auri massam intus celare,
et gallinam occidit.
Sed nihil in ea reperit,
nisi quod
in aliis gallinis reperiri solet.
Itaque
dum maioribus divitiis inhiabat,
etiam minores perdidit.


The first image comes from The First Part of Jacobs & Doering's Latin Reader by E.A. Andrews (1857). The second image comes from Via Latina: An Easy Latin Reader by William C. Collar (1897). Available online at Google Books.