<< Home Page | J&D Latin Reader Index

Aesop's Fables in J&D Latin Reader

Fable 16. Corvus et Lupi

Corvus
partem praedae petebat
a lupis,
quod
eos totum diem comitatus esset.
Cui illi,
Non tu
nos, inquiunt,
sed praedam sectatus es,
idque eo animo
ut
ne nostris quidem corporibus
parceres,
si exanimarentur.
Merito
in actionibus
non spectatur
quid fiat,
sed
quo animo fiat.


The First Part of Jacobs & Doering's Latin Reader by E.A. Andrews (1857). Available online at Google Books.