Aesop's Fables in J&D Latin Reader
Fable 26. Canis et Lupus
Lupus
canem videns
bene saginatum,
Quanta est, inquit,
felicitas tua!
Tu, ut videtur,
laute vivis,
at ego fame enecor.
Tum canis,
Licet, inquit,
mecum in urbem venias
et eadem felicitate fruaris.
Lupus conditionem accepit.
Dum una eunt,
animadvertit lupus
in collo canis
attritos pilos.
Quid hoc est? inquit.
Num Iugum sustines?
Cervix enim tua
tota est glabra.
Nihil est,
canis respondit.
Sed interdiu me alligant,
ut noctu sim vigilantior;
atque haec sunt
vestigia collaris,
quod
cervici circumdari solet.
Tum lupus,
Vale, inquit, amice!
nihil moror felicitatem
servitute emptam!
Haec fabula docet,
liberis
nullum commodum
tanti esse
quod
servitutis calamitatem
compensare possit.

The
First Part of Jacobs & Doering's Latin Reader by
E.A. Andrews (1857). Available online at Google
Books. |