<< Home Page | J&D Latin Reader Index

Aesop's Fables in J&D Latin Reader

Fable 33. Testudo et Aquila

Testudo
aquilam magnopere orabat,
ut sese volare doceret.
Aquila
ei ostendebat quidem,
eam rem petere
naturae suae contrariam;
sed illa nihilominus instabat,
et obsecrabat aquilam,
ut se volucrem facere vellet.
Itaque
ungulis arreptam
aquila sustulit in sublime,
et demisit illam,
ut per aerem ferretur.
Tum
in saxa incidens
comminuta interiit.
Haec fabula docet,
multos
cupiditatibus suis occaecatos
consilia prudentiorum respuere,
et in exitium ruere
stultitia sua.


The First Part of Jacobs & Doering's Latin Reader by E.A. Andrews (1857). Available online at Google Books.