<< Home Page | J&D Latin Reader Index

Aesop's Fables in J&D Latin Reader

Fable 40. Leo

Societatem iunxerant
Leo, Iuvenca, Capra, Ovis.
Praeda autem,
quam ceperant,
in quatuor partes aequales divisa,
leo
Prima, ait, mea est;
debetur enim haec
praestantiae meae.
Tollam et secundam,
quam meretur
robur meum.
Tertiam vindicat sibi
egregius labor meus.
Quartam
qui sibi arrogare voluerit
is sciat
se habiturum me
inimicum sibi.
Quid facerent imbecilles bestiae,
aut quae sibi
leonem infestum
habere vellet?


The first image comes from The First Part of Jacobs & Doering's Latin Reader by E.A. Andrews (1857). The second image comes from Via Latina: An Easy Latin Reader by William C. Collar (1897). Available online at Google Books.