<< Home Page | J&D Latin Reader Index

Aesop's Fables in J&D Latin Reader

Fable 46. Puer mendax

Puer
oves pascens
crebro per lusum
magnis clamoribus
opem rusticorum imploraveret,
lupos
gregem suum aggressos esse
fingens.
Saepe autem frustratus eos,
qui auxilium laturi
advenerant,
tandem
lupo re vera irruente
multis cum lacrimis,
vicinos orare coepit,
ut sibi et gregi subvenirent.
At illi
eum pariter ut antea ludere
existimantes,
preces eius et lacrimas neglexerunt,
ita ut lupus
libere in oves grassaretur,
plurimasque earum dilaniaret.


The first image comes from The First Part of Jacobs & Doering's Latin Reader by E.A. Andrews (1857). The second image comes from Via Latina: An Easy Latin Reader by William C. Collar (1897). Available online at Google Books.