<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

120. BOS ET IUVENCUS. (Perry 300)

BOs, quem pene senem confecerat usus arandi,
Et quem vis operae magna gravarat, erat:
Sentus, et exhausto iam robore squalidus ibat,
Insignem macie fecerat ipse labor.
Hunc, cui membra nitent, estque integra viribus aetas,
Praeterit, et tali voce Iuvencus ait:
Quam tibi scabra, pilisque carens cutis, ossibus haerent
Vix tua membra, quibus vel vigor omnis abest.
Hostia sed tandem mactanda Iuvencus ad aram
Ducitur, hunc tristem vidit ut ire senex:
Demisso capite ut lento vestigia passu
Proferat, hinc quamvis sit mihi maeror, ait:
Qui mallem [(printer); sic: malle in] lascive dares non sanguine poenam,
Quam tua te faciunt ausa superba pati:
Cum tamen ista cadant sic vindice mente Deorum,
Hoc ea quod verum res probat esse iuvat:
Quod mihi saepe meos memini dictare parentes:
Triste malum petulans saepe iuventa subit.
Est per se viciis obnoxia iunior aetas,
Impetus ad quaevis crimina pronus agit.
Praecipue vero cum morum laxat habenas,
Cumque placere sibi haec improbitate solet.
Ne, viget integris cui florida viribus aetas,
Audeat his fidens exagitare senes.
Nam mandante Deo venerabilis ipsa senectus
A nobis merito debet honore coli.
Qui veneranda suis iam canis tempora rident,
Hos fieri probibent fata severa senes.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.