<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

13. LEO ET MUSCULUS. (Perry 150)

EXERCERET iners hîc [Reg: hic] cum lascivia Mures,
Fessa fovebat ubi membra sopore Leo:
Sic egêre [Reg: egere] suis incursibus acriter unum,
Impetus in dorsum ferret ut iste ferae.
Qui iam captus ubi sentire pericula coepit,
Anxia pro vitae verba salute facit:
Excusare parum quia provida facta laborat,
Imprudens veniam culpa meretur, ait.
Ausa Leo quamvis aegre temeraria ferret,
Qui tamen hunc venia prosequeretur, erat.
Durior ulcisci contemptam noluit auctor
Bestiolam, cui non parcere turpe putat.
Vestigaret ubi parvo post tempore praedam,
Incidit in laqueos, qui latuere, Leo.
Hi simul astrinxere feris rugitibus auras
Implevisse pavens dicitur ille metu.
Hauserat aure sonos Mus quem dimiserat ultro
Ante Leo, sese huc ocius ille tulit.
Implicuisse videns qui vincula dira Leonem,
Quo duce salva sibi vita relicta foret:
Huic ut pro meritis aliquo respondeat usu,
Qua celer arte potest, ferre laborat opem.
Cui corrosa suis laxantur retia filis,
Exemptoque Leo corpore liber abit.
Ne quem, sit quamvis huic parva potentia, temnas,
Ferre suam quondam scit quoque parvus opem.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.