Phryx Aesopus (Osius, 1574)
130. CUCURBITA ET PALMA. (Perry
0)
EST ad radicem quae nata Cucurbita palmae,
Crescendi vires imbre rigata trahit.
Innitens stirpi mox unde cacumine palmam
AEquat, et exiguo tempore firma valet.
Tum rogat hanc adeo grandem quae fecerit aetas,
Annorum spatio quanta sit illa suo.
Palma refert: centum vix sic excrevimus annis
Tempora nascendo non breviora sequor.
Hoc ait audito iam fassa Cucurbita fastum,
Ergo, te quanto sim prior, inde patet.
Namque dies crevi vix tot, tu pene quot annos,
Aequavique meo vertice celsa tuum.
Sed praematuro cum iam flaccesceret aevo,
Nec radix succi ferret alentis opem.
Illa videns temere iactare quod ausa fuisset
Incrementa mori nata repente, dolet.
Iam nil curantem quod vertice surgat in auras,
Usa sed hac fuerit futilitate, pudet.
Orta repente suo mox fine caduca laborant,
Sic cito nata brevi sustinet herba mori.
Quae subito fiunt, non sunt insignia fructu,
Utilitate levi facta labore carent.
Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate. |