<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

150. LEO ET MUS. (Perry 0)

HAErentem laqueo perhibent gemuisse Leonem,
Et capisse vagi poscere Muris opem.
Orat ab interitu se vindicet ille futuro
Lenta suo rodens vincula dente plagas.
Illius officii me non oblivia tangent,
Dum mihi spirando vita manebit, ait.
Mus facili praestans ratione quod ille requirit,
Officii demens praemia stulta petit.
Coniugio natam sibi non sociare recuset,
Ridicule stulto captus amore rogat.
Res indigna quidem Videatur ut illa Leoni,
Haec non absurdo vota carere videt:
Turpe negare tamen, quod posceret ille, putabat,
Quo servata sibi vita iuvante foret.
Annuit uxorem (quo dixi) nomine natam,
Ante tamen stolido subicit ista proco:
Prospera sperari vix haec connubia possunt,
Te quod inaequali nupta fit illa viro.
At sua vesano Muri sententia perstat,
Propositum verbis urget ut ante suis.
Sic adducta ferox iam sponsa Leaena marito
Non visum subito calce premente necat.
Errat amicitiam qui quaerit, opemque potentum,
Res humiles humili iungere tuta viros.
Esse tori consors felix quicumque laboras,
Iunge parem, dispar fit male nupta viro.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.