<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

171. AQUILA ET CUNICULUS. (Perry 1)

FIXERAT aeria Iovis ales in arbore nidum,
Dicitur hîc [Reg: hic] pullis illa vacasse suis.
Qui solet effossis habitare Cuniculus antris,
Regia progeniem sustulit huius avis.
Per superos omnes tunc obtestata volucrem
Maesta parens nostris parce dolenter ait.
At sprevisse preces Aquilam crudeliter aiunt,
Illius huic soboles dilacerata fuit.
Ob tam saeva gravem tum facta Cuniculus iram
Concipit, et vindex possit ut esse parat.
Cum genere ille suo plenas maerore querelas
Exercens Aquilae vim, rabiemque dolet.
Quae mala dira tuli nunc ipse miserrimus, inquit,
Quisque pati vestrum se quoque posse putet.
Et ne ferre sinant tales impune rapinas
Pullorum pastam sanguine suadet avem.
Haud mora conspirant, est omnibus una cupido
Vindictae, properant, quod iubet ira, sequi.
Eruere unanimi radices arboris instant
Conatu, nidum qua fera fixit avis.
Egestoque solo circum laxare laborant,
Utque parum faciunt haereat arbor humo.
Mox quassante levi quae sternitur eruta vento,
Haec Aquilae pullos causa perire facit.
Interit hanc quorum pars tristem passa ruinam,
Pars perit infestis praeda relicta feris.
Gaudia quo casu iam magna Cuniculus haurit,
Non leve cui luctus illa levamen erant.
Non humiles, est si tibi magna potentia, spernas,
Saepe sui vindex est quoque vilis homo.

*** The drawing does not fit the fable. ***
The fable is about a rabbit, rather than the fox shown here.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.