<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

183. DE MORTIS NUNCIIS. (Perry 0)

VIcta cavam cum Mors Alcestidos esset ad urnam
Reginae, fueras cui Perilae pater.
Herculaeque manus hic vi prostrata iaceret,
Hoc et anhela modo iam peritura foret:
Hac transisse (vocat quem nomine fama) Pheraeum
Aiunt, ille suam sponte ferebat opem.
Iamque fovens Morti languentia membra refecit,
Reddidit his sese pristinus inde vigor.
Mors fore se gratam iam vitae reddita spondet,
Quae tibi si nequeam parcere prorsus, ait:
Non tamen, ante nisi hoc praenuntia signa probarint,
Edere quae crebro te monitura velim.
His sua pollicitis mens est elata Pheraeo,
Quae secura metum Mortis abesse facit.
At summum ille diem cum nondum instare putaret,
Ecce fores pulsans Mors inopina venit.
Quae iam visa graves facit edat ut ille querelas
Non ita promissis hanc quia stare refert.
Esse sibi data verba, geri rem fraude, reamque
Perfidiae Mortem voce querente vocat.
Quale refert ebur, aut tibi buxea ligna colorem,
Exanimi vultum pectore talis erat.
Praemonitum sese misso praecone negabat,
Certa tamen de quo spes sibi facta foret.
Cui Mors, nonne frequens a me tibi nuntius, inquit,
Missus, id inficias quo potes ire modo?
An non ante tibi sex corpora torruit annos
Febris, et arentem torsit anhela sitis?
An non deinde duos post annos orta gravedo est,
Cum tibi morborum causa catarrhus erat?
Anne gravem tussim, capitisque tulisse dolorem
Nuper anhelanti pectore false negas?
Ista propinquantem me iam tibi signa notabant,
Quae te debuerant admonuisse mei.
Quin etiam paulo tibi misimus ante soporem,
Quem gravis aeterno more veternus habet.
Germano quo scis dici me fratre sororem,
Nil nisi vera tibi est somnus imago mei.
Quo sic esse tenes oppressos nuper ocellos,
Ut vitae reliquum nil tibi pene foret.
Voce probata fides hac est, et saeva Pheraeum
Nec lacrimis iam mors, nec prece mota necat.
Mortis adesse diem sunt signa docentia morbi,
Certa sequi tacito quos solet illa pede.
Quam cum non ulla ratione retundere possis,
Non illam nimium pertimuisse velis.

*** The drawing does not fit the fable. ***
The image also appears at Fable 211, where it fits.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.