<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

187. TENTATOR APOLLINIS. (Perry 36)

CAllidus, atque Deum quidam contemptor in aedem
Venit, ubi Clarii numina culta Dei.
Quem tentare parans, fati quae praescia, vatem
Consulit, hoc qua par relligione fuit.
Nempe tenebat avem (passerculus ille vocatur)
Quam sub veste tegens fraudis agebat opus.
Ante sacram qui stans cortinam conice, dixit,
Vivit, an exstinctum est, quod mea dextra tenet?
Sic partem responsa putans in utramque refelli
Posse, Dei vates quae sibi forte daret.
Neminis instinctu tunc est effata sacerdos,
Quicquid id est, tua quod clam manus una tenet:
Vivit, idemque potest te suffocante necari,
Arbitrium facti te penes huius erit.
Nil celare Deum, qui praevidet omnia, possunt
Mortales, fraus hic omnis inanis erit.
Verba dari nequeunt verum prudentibus usu,
Non temere sapiens se sinit arte capi.

*** The drawing does not fit the fable. ***
This image belongs with Fable 242.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.