<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

193. AEGROTUS ET MEDICUS. (Perry 585)

QUaerit ab aegroto medicam conductus ad artem,
Proxima qua nox huic lege peracta foret.
Qui maduisse refert large sudoribus artus,
Esse bona haec medicum signa professus ait.
Ille laborantem surgente revisit ut ortu,
Hic horrore gravi se riguisse docet.
Hoc simul indicio cessuri nuntia morbi
Signa dari curae futilis auctor ait.
Aegrotum medico mox discedente revisit
Alter, et in quo res sit rogat ille loco?
Cui respondet, habent bene se nunc omnia, vitam
Namque boni nobis copia perdit, ait.
Haud aliis homines tam succensere solemus,
Quam solitis blande subdola verba loqui,
Quamque assentando solitis captare favorem,
Vox odio fallax omnibus esse solet.

*** The drawing does not fit the fable. ***
It looks like an illustration for Perry 514.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.