<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

200. VULPES ET SENTES. (Perry 19)

FErtur in horrentes spinis Vulpecula Vepres
Cauta parum factis insiluisse suis:
Quae quia spinosas ita lapsa prehendere Sentes
Coepit, ab bis mox est saucia facta pedes.
Mene ita crudeli sceleratae pectore Vepres
Accipitis, supplex quae tamen, inquit, eram?
Hoc Sentes memorant deceptam turpiter auso,
Sic quoniam fieri non decuisse docent.
Quod temere sese foret ausa prehendere spinas,
Ipsas cuncta tamen quas retinere iuvet.
Desipit, auxilii quicquam qui sperat ab illis,
Laedendi studio qui sine fine vacant.

(no illustration)


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.