<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

205. RUSTICUS ET FILII ILLIUS. (Perry 42)

MOrs erat emerito cui iam vicina colono,
Nil est quas soboli forte relinquat, opum,
Ille volens studium culturae accendere natis
Assidue tractent admonet huius opus.
Iamque accersitis, cum fata propinqua vocarent,
Haec valedicturo sustinet ore loqui:
In quo nostra loco res sit carissima nati
Pectora, sat me res ipsa tacente probat.
Quas potui, fido comparsi pectore vobis
Divitias, illas vinea nostra tenet.
Quaerere quas illic sudante labore licebit,
Has ea non segni versa ligone dabit.
Haec Memorasset ubi, vitales reddidit auras,
Diras morte manus iniciente senex.
Abscondisse ratis hunc pondera divitis auri
Vinea mox natis versa bidente fuit.
Qui pretiosa quidem non invenere metalli
Dona, tamen multum profuit iste labor.
Namque subacta modo tali cum terra fuisset,
Innumero fructu vitis onusta fuit.
Sunt indefessi non lucrum vile labores,
Qui ditare Deo perficiente solent.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.