<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

209. NARRATUR FABULA DE VOTO et hoc modo. (Perry 0)

CUM plures una vecti mare nave secarent,
Tempestate furens mota procella fuit.
Prae reliquis tunc unus opem desperat, et artem,
Quam praestare suo nauta labore queat.
Ille Deos ergo vocat, auxiliumque requirit,
Proque sua supplex vota salute facit.
Praecipue promissa sacris fax cerea fanis,
Nautica vix arbor cuius adaequet onus.
Qui sedet hunc iuxta, remere quae nuncupat, audit,
Hunc qui pene tamen novit habere nihil.
Subicit ille sibi votum tam grande videri,
Illud ut haud inopem solvere posse putet.
Huic ait ille: mari modo vis undosa quiescat,
Atque sit in portum nostra relata ratis:
Diisque ego me facili gratum ratione probabo,
Quo fore contentos auguror ipse dabo,
Empta mihi nummo quod tunc si cera sit uno,
Hoc sibi non tribui munere plura volent.
Saepe quis audet inops largis promittere verbis,
Quae praestare tamen divitis esset opus.
Saepe, quod est illi faciendi nulla voluntas,
Qui non pollicitis ludere turpe putat.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.