<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

217. GALLI GALLINACEI. (Perry 281)

DImicuisse duos acri certamine Gallos,
Quod Gallina feris movit amata, ferunt.
Maxima certandi vis quos ea sauciat ambos,
Vincendi cupidis impetus acer erat.
Fine suo tandem cum pugna sequente quiescit,
It comes hinc victo iam fugiente pudor.
Quaesivisse refert quo fama iubente latebras,
Quas sese crucians ille dolore petit.
Evolat in tecti sed culmina victor, et alis
Clangit, et ingenti voce sonante canit.
Sed qua tunc illac Aquilam iuvat ire volatu,
Deum cavet ille parum, quam lubet inde rapit.
Tunc sese abdiderat qui dudum more mariti
Sublato, socias hoste recepit aves.
Elatis animo vindex Deus arguit iram,
Se facilem contra mitibus esse probat.

(no illustration)

 


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.