<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

221. DE VULPE ET UVA. (Perry 15)

Sublimem pendere videns de vite racemum,
Omnibus hunc Vulpes viribus usa petit.
Subsiliens iterum atque iterum prendisse [Reg: prehendisse] laborat,
Sed frustra cupidae praeda negate fuit.
Spes huic illa suum sic cum frustrata laborem est,
Se quasi consolans ipsa feramus, ait.
Nam nec adhuc costis sat sunt umoribus vuae [(perhaps: uvae)] ,
Non suus his ni nunc sucus acerbus inest.
Inprimis austera meo foret ista palato,
Quam rata iucundam stulta sapore fui.
Iudice non equidem quae me tollenda videtur,
Esset ut in mediis vua [Reg: uva] reperta viis.
Ferre malum placide, quod ferre necesse, memento,
Cedere fortunae qui solet, ille sapit.
Affectare quibus potiundi nulla facultas,
Dixeris hoc merito desipientis opus.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.