<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

230. DE AQUILA ET HOMINE. (Perry 277)

HAs omnes Aquilae, qui ceperat, eripit alis
Pennas, remigii quae moderantur opus.
Sic erat ales ubi nervis orbata volandi,
Res ea non alio passa volare fuit.
Hanc emit, instructamque Aquilinis tendere pennis,
Qua lubet, arte sua perficit alter avem:
Quae captum rapidis leporem mox unguibus affert,
Haec domino gratam praeda professa fuit.
Ac nec heri quis post animalibus illa pepercit,
Iamque homines ipsos dira timere facit.
Huic ope remigii qui pridem instruxerat alas,
Iam pennis iterum, quas dedit, orbat avem.
Qui pravi sunt, ne dignere iuvare potentes,
Namque probos simulent se licet, usque nocent.
Non mutare suae naturae semina possunt,
His solet esse suum laedere semper opus.

(no illustration)


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.