Phryx Aesopus (Osius, 1574)
232. SIMIUS REX. (Perry
81)
SImiolum saltasse [Reg: saltavisse] feris praesentibus aiunt,
Et meruisse sua nobile laude decus.
Unanimi sensu regem quem vota crearunt,
Munere saltandi tam placuisse ferunt.
Qui quia successu potiens, et honore superbit,
Non stolide Vulpes fert animantis opus.
Hunc male quae regni praefectum sentit habenis,
Et dolet hoc facto desipuisse feras.
Obtigit imperii quia nunc tibi summa potestas,
Ne, quae scire tuum sit, sileamus, ait.
Id iam Simiolo cupide quaerente quid esset,
Huic tacite Vulpes conscia fraudis ait:
Sint ubi defossae semel indice patre notavi,
Imperii quae te iure sequentur, opes.
Audito celeres hoc, Simius inquit, eamus
Huc igitur, peragi rem mora nulla vetet.
At caute, Vulpes ait, illud agatur oportet,
Sollicito non res illa timore caret.
Effodientis opes non parva pericula vitam
Audivi variis saepe manere modis.
Nos hîc [Reg: hic] nulla manent discrimina, Simius inquit,
Nil est, cur trepident hic tua corda metu.
Itur, et in silvam circumducente vagatur
Simius, et furtim Vulpe sequente dolum.
Hic properans, donec tecti qui fronde latebant,
In laqueis haerens praeda petita venit.
Defossas ibi dixit opes cui subdola Vulpes,
Eruat has illic ipse, maligna iubet.
Cuius ut orat opem casu comes anxius isto,
Haec, non attingi Rex mihi debet, ait.
Et non debueras ideo Rex ipse creari,
Quod bene saltandi cederet, inquit, opus.
Quam prodesse solent, plus laedere semper honores,
Contigit indigna quos tibi laude sequi:
Stulta movent meritos auctori coepta dolores,
Nec suus his felix exitus esse solet.
*** The drawing does not fit the fable. ***
This looks like an illustration for Perry 569.
Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate. |