<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

262. FABULA EX LAMIA Politiani desumpta. (Perry 0)

NOctis avem reliquae quondam monuere volucres,
In tectis hominum ne legat illa locum.
Frondosa potius componat in arbore nidum,
Quem virides ramos inter habere iuvet.
Quin tenero monstrans natam modo germine quercum,
Possit ubi nidum tuta locare suum.
At se facturam negat illa, quod esse volucrum,
Diceret imprudens hac ratione genus.
Quin has consilio tali monet usa vicissim.
Arboris ostensae vim metuatis, ait.
Proferet illa suo lentum quia tempore viscum,
Hauserit hinc avium pestis acerba gregem.
At stolidae non huic morem gessere volucres
Consilio, quod tunc Noctua cauta dabat.
Iam sua frondosam, patulamque effecerat aetas
Quercum, mox avium quam genus omne petit.
Involitant ramis, ludunt, cantusque fatigant,
Hoc vetat exitii non timor ullus opus.
Sed lento quoniam visco iam liquitur arbos [Reg: arbor] ,
Et res non homines illa latere potest.
Implicitae mox his utentes lusibus haerent,
Sic sua, sed sero facta pudore dolent.
Atque hoc est, quod ceu servato more salutent
Palladis, haec quoties obvia fertur, avem.
Et quasi deducunt, sestantur, et agmine cingunt,
Ac circumvolitant, officioque vacant.
Illius exemplo stolidae sapuisse [(perhaps: sapivisse?)] laborant,
Sed frustra, studio proficiente carent.
Ut plumis referant, referant ut lumine, rostro,
Pectore prudenti non imitantur avem.
Sponte geras fac huic proclivi pectore morem,
Qui tibi consilii ferre laborat opem.

(no illustration)


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.