<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

265. ARANEA ET PODAGRA. (Perry 0)

PAulum a texendis requierat Aranea telis,
Dispatians animo gratificata fuit.
Obviat huic saevos experta Podagra dolores,
It comes, ambiguis passibus illa licet:
Sic iter emensis iam nox cum pene rediret,
Urbs his dicta Tyche forte propinqua fuit,
Conditionis ubique suae quaeratur ut hospes,
Has sibi tunc ambas proposuisse ferunt.
Divitis unde viri succedit Aranea tecto,
Et mox ad telae nexile fertur opus.
Sed quocumque loco tunc retia tensa fuerunt,
Mox hanc textrinam qui removeret, erat.
Non vitare potest oculatas undique scopas,
Perdere sic operam saepe coacta suam.
Attulit haec miserae magnos fortuna dolores:
Nam licet hic variis rebus abundet, eget.
Fessa Podagra viri devenit egentis ad aedes,
Vix ubi mendici more recepta fuit,
Cui iam cenanti nudum domus hospita panem
Praebuit, hoc pasci cogitur aegra cibo.
Cumque siti pressa fauces illius hiarent,
Non siccas gelidae ni rigat haustus aquae.
Huic illigna torum praebent quoque scamna cubanti,
Gramine quae nullo, frondeve strata premit:
Sed tenues paleas instratas esse loquuntur,
Haec teneram Laedunt stragula dura cutem.
Vix oriens igitur Sol luce retexerat orbem,
Qui nitido mundi sidere lustrat opes:
Mane viae comitem morbosa Podagra requirit,
Ut peregre coeptum continuetur iter.
Praeteritae duram tum noctis Aranea sortem,
Commutare locum saepe coacta refert.
Munditiem qui damnat heri, quae texere telam
Non solitae sese passa sit artis opus.
Hospitis aegra sui de paupertate querelas
Texit, et has tristi voce Podagra serit.
Cui monstrare suas vibices otia desunt,
Durior impressit quas adamante torus.
Pauperis inde casam decrevit Aranea secum
Hospitis, angustas haec habitare domos.
Iamque intrant quandam tenebris urgentibus urbem,
Hospes ut hic aptum quaerat uterque locum.
Lenta Podagra sua voti non immemor aedes,
Quas ditarat opum copia magna, subit.
Non facile est dictu quantis cumularit bonorum
Hanc titulis, cum iam visa fuisset hero.
Praebet Olorinis is strata tenerrima plumis,
Perdicumque solet qualibus esse genus.
Ut taceam siccas hic vina rigantia fauces
Lesbia, Cretensi sive creata solo.
Ficedulas ut aves, Phasianos, omne volucrum,
Quis in deliciis novimus esse, genus.
Nullaque non huic est convivae exhausta voluptas,
Quam bene qui foveant, non caret ille cibis.
Laeta fuas etiam molitur Aranea telas,
Inque domo tenuis tuta moratur heri.
Iamque sequens operas vacuam velut incolit aulam,
Orbiculare labor sedulus urget opus.
Iam parat ecce novos, iam perficit illa labores,
Quas manuum fingens arte, pedumque facit.
Nullius insidias hic, insultusque veretur,
Liberiusque vicem ceu dominantis obit.
Quae semel accedens vicinam forte Podagram,
Imperii pacem iactat, opesque sui.
Et libertatem miris hanc laudibus effert
Texendi, soleat quale frequenter opus.
Decrevere, domos inopes uti Aranea deinceps
Semper, at augustas lauta Podagra colat.
Ille loco felix alio est, alio ille vicissim,
Quem mutare viris utile saepe fuit.
Sunt ubi divitiae, vis est ibi plurima morbis,
Libertas inopi sub lare maior erit.

(no illustration)


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.