<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

291. DE PATRE ET Filio. (Perry 0)

FIniit emeritos vir honesti nominis annos,
Cui bona thesauri splendidioris erant:
Unicus esset opum cui cum modo filius haeres,
Dicitur hunc olim praemonuisse parens:
Esset ut huic patrias, et avitas cura tuendi,
Imminui temere nec pateretur opes.
Sed velit ad seros ut conservare nepotes,
Hoc numquam vigili mente remittat opus.
At proscribit iners mox fundos aere paternos,
Cum sua iam fuerant fata secuta patrem.
Coeperat hoc pacto cui magna pecunia cogi,
Quam sibi mercando crescere posse putat.
Elocet hinc si quam lucroso faenore partem,
Ac si mercis opes parte frequentis emat.
At non ille suam sortem, usuramve recepit,
Magnaque naufragio damna subinde tulit.
Cum lucro merces hae nec potuere revendi,
Infelix inopem sors ea pene facit.
At bona iam sero sic ille paterna reverti
Cogitur, haud quorum copia dives erat.
Huic bene vivendi sic est amissa facultas,
Qui reliquo vitam tempore pauper agit.
Grata Deo pietas non temnere iussa parentum,
Hanc sua virtutum praemia magna manent.
Peius avaritiae nil crimine, caeca cupido
Ferre graves casus saepe coegit opum.
Sorte fruens laeta si quis meliora requirit,
Saepe pati stulte deteriora solet.

(no illustration)


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.