Phryx Aesopus (Osius, 1574)
3. MUS ET RANA. (Perry
384)
FERTUR amicitiae Mus olim nomine Ranam
Invitasse sequens tale favoris opus.
Inque penu duxisse repletum mollibus escis,
Quas varii generis copia magna dabat.
Hoc hilarem praesta te mi Ranuncule victu,
Conveniens genio qui sit, opinor, ait.
Non ego deese puto, fuerint quae grata palato,
Non tibi delectu, quam damus, esca caret.
Invidet hanc Muri felicem perfida vitam
Rana, pari se non vivere sorte dolet.
Deliciis aegre fert hunc tam mollibus uti,
Carpere quas genio liberiore licet.
Turpiter ille suos cum contabesceret artus,
Dum foret in limo vita terenda sibi.
Ergo fraude volens invisum perdere Murem,
Huic fore se gratam quae simularet, erat.
Mus conviva sibi dignetur ut esse vicissim
Orat, et huic blando sustinet ore loqui:
Ut tractare pari nequeam mi Muscule luxu,
At bona nostra tamen vise rogatus, ait.
Et tua non patiens cum sit natura natandi,
Ne quid aberrandi triste labore feras:
Ad calces (permitte) meos te fila ligabunt,
Sic ducere meam tutus in amne domum.
Mus qui blanditias has fraude carere putabat,
Paret, et annecti se pede sponte sinit.
At ductrix imam subito periuro paludem,
Mure sibi parci Rana petente, subit.
Qui sero sapiens mediis ubi mergitur undis,
Suffocantis aquae vi periturus ait:
Mors impune licet me nunc indigna sequatur,
Est ultore tamen non caritura suo.
Sed lacrimosa trucem nil Ranam verba movebant,
Mus perit infestis praeda relictus aquis.
Nare videns paulo quem post exsangue cadaver
Miluius [(perhaps: Miluus)] , esuriem ventre ferente rapit.
Et simul, annectunt Muri quam vincula, Ranam,
Saeva pari quam vi dilaniavit avis.
Non impune diu scelerati crimine gaudent,
Mox subit ultorem poena professa Deum,
Seditione movent dum mutua proelia cives,
Hostibus externis hinc via facta patet.
Fatalem commissa luunt atrocia poenam,
Qui necis auctorem puniat, alter erit.
Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate. |