<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

38. VIPERA, SEU FELIS. (Perry 93)

EXcusoris iners fabricam qui irrepserat, Anguis
Lingere iam limam, quam dabat illa, parat.
Saucia lambendo cui lingua cruore madebat,
Spem de successu res ea falsa facit.
Facta putans a se duro quia vulnera ferro
Pergit, et haud limae, sed sibi stulta nocet.
Lingendi non ante facit temeraria finem,
Hoc absumpta modo quam sibi lingua fuit.
Sunt sua quos adeo facit insanire cupido,
Ut soleant ipsi rebus obesse suis.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.