<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

43. CERVUS ET BOVES. (Perry 492)

PRaecipites Cervam fugientem protinus urgent
Venatore fugam pone premente Canes.
Anxius, et diram cupiens evadere mortem
Confugit ad visos non procul inde Boves.
Dumque sibi cessent metuenda pericula, tauros
Orat apud sese delituisse sinant.
Non sprevere preces hi, sed monuere latebras
Ut magis in tuto quaereret ille loco.
In stabulo prendi latitantem posse verentur,
Huc quia moris hero saepe venire docent.
Ille subire tamen quia velle pericula dicit,
Straminibus sparsis occuluere Boves.
Tum venit huc illos solitus curare minister,
Rem tamen ipse parum rite secutus abit.
Quo restare latens abeunte pericula Cervus
Non putat, et temere gaudia magna capit.
Nam mox Bobus herum narrantibus affore discit,
Hi fore vix tutum quo veniente docent.
Segniter huc veniens curatos esse videbat
Ille Boves, hinc cui non levis ira venit.
Quae facit hîc [Reg: hic] oculis studiose singula lustret,
Ordine quo serui gesserit ista labor.
Quin plaerisque [Reg: plerisque?] manum sint ut curata probanda
Admovet, atque oculos hîc [Reg: hic] habet ille duces.
Cornua cui tectum produnt exstantia Cervum,
Caesus ab hoc subito qui feriente fuit.
Qui vitae credunt alienis, atque salutem,
Deserti miserè [Reg: misere] saepe perire solent.
Res quicumque suas incauto pectore curant,
Plena gravi quondam damna dolore ferunt.
Omnibus est potior domini praesentia seruis,
Huic de rebus enim est maxima cura suis.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.