<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

52. HOMO ET FELIS. (Perry 50)

FELIS erat cuidam iuveni sua magna voluptas,
Cuius iners stulto captus amore fuit.
Hanc facit insignem Venus exorata puellam,
Ergo mox illis est celebratus hymen.
Hîc [Reg: Hic] mutarit an illa suo cum corpore mentem
Scire volens hac tunc utitur arte Venus:
Protinus emisso rem discere Mure laborat,
Quo commota quidem sponsa vagante fuit:
Virgineo sed forte choro quia iuncta sedebat,
Hac vice sese illam continuisse ferunt.
Tunc alium Cytheraea facit procurrere Murem,
Non memor hoc viso iam manet illa sui.
Verum oblita, recens fuerat quam nacta, figurae,
Ipsa suo Murem more secuta fuit.
Hinc animadversum naturae ponere mores
Difficile, hoc nulla scilicet arte licet.
Non licet innatas cui quam dediscere dotes,
Ingenii sequitur semina quisque sui.
Pellere naturam cupiens licet omnia tentes,
Illa diu quamvis dissimulata redit.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.