<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

64. FELIS ET GALLUS. (Perry 16)

GAllum Felis avem vellet cum iure videri
Occidisse, dolis insimulare parat.
Nocturnam turbas mortalibus usque quietem,
His quam clamoso gutture rumpis, ait.
Membra relaxari cum fessa laboribus optant,
Et somno refici robora fessa volunt.
Huic avis illa: suum morem conata tueri,
Quod sic prosit hero, verba probantis habet.
Ad solitos hominum quia se revocare labores,
Temporaque his operis apta docere genus.
At non ulla tamen te creditur esse volucrum
Pronior in Venerem pessime, Felis ait.
Naturae quoniam confusis legibus audes
Tu cum matre frequens, cumque sorore soles.
Cui tunc Gallus: hero quin haec lascivia prodest,
Hae quia sic pariunt ova frequenter aves,
Ergo cum frustra causam commenta nocendi
Esset, avem cupiens perdere Felis ait?
Ut videare tuam iuste defendere causam,
Ne tamen esuriem nunc ego ferre velim.
Dixit, et arreptum subito, frustraque precantem
Voce sibi parci supplice perdit avem.
Iniustam vim mente feri [(printer); sic: fieri] crudeliter urgent,
Qua, quae non licuit iure parare, gerunt.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.