Phryx Aesopus (Osius, 1574)
75. PAVO ET MONEDULA. (Perry 472)
COnvenere novum Regem de more creandi
Aligerae numeri turba frequentis aves.
Se caput imperii faciant hae Pavo requirit,
Hoc quia se dignum munere forma probet.
Prae cunctis decorent magni se cuius honores,
De grege non avium pulchrius esse genus.
Cui reliquae volucres sua cum suffragia ferrent,
Esset ut imperii scilicet ille caput:
Si premet hoc Aquilae nos rege, Monedula dixit
Ira, feret quam tunc ales inermis opem?
Imperii princeps cum quaeritur aptus habenis,
Qui queat utiliter munus obire suum:
Non tam spectari species tunc splendida debet,
Quam virtus, animum quae generosa regat.
Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate. |