<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

78. LEO, ASINUS, VULPES. (Perry 149)

SE cum Vulpe ferox et inerti iungit Asello
Venatum cupiens scilicet ire Leo.
His cum parta frequens ergo iam praeda fuisset,
Dividit has temere iussus asellus opes.
Se tres aequales faciendas iudice partes
Iustitiae stolide conditione putat.
Et decernendum, pars quae sua quemque sequatur,
Sorte, parem sociis se ratus esse suis.
Facta Leo fert haec aegre commotus ad iram,
Dilanians Asinum devoret ille facit.
Callida tunc unum de praeda fecit acervum,
Partiri Vulpes hanc ubi iussa fuit.
Eximit ex illo parvam quae provida partem,
Iustitiae fieri quod ratione refert.
Namque extra sortem deberi multa Leoni
Exitii tacito fassa timore fuit.
Omnia non tantum quaesita quod unius essent
Auspiciis, forti sed simul huius ope.
Tam bene partiri cui quo scis optima Vulpes
Auspice verba Leo blanda locutus ait?
Flebilis huic socii Vulpes respondet Aselli
Casus, ut hic caute rem monet ille geram.
Nos circumspectos aliena pericula reddunt,
Alter ab alterius saepe dolore sapit.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.