Phryx Aesopus (Osius, 1574)
80. ASINUS ET OLITOR. (Perry 179)
MAgnus heri vires Olitore gravabat Aselli,
Hoc praebente tamen pabula rara, labor.
Exorasse gemens hinc dicitur ille Tonantem,
Venditus hoc figulum dante recepit herum.
Hoc in servitio quia vasa, lutumque gravabant,
Quam sic esse, mori mitius esse putat.
Quam prius ille Iovem quare vehementius urget,
Possit ut a tali vivere liber hero.
Sic Iove rursus ubi iam veniit auspice, cerdo
Durius hunc aliis saepe fatigat heris.
Stultitiam sero sic detestatus Asellus,
Quam prius, heu fuero nunc miserandus, ait.
Nunc etiam nostrae metuenda pericula pelli
Signa probant certis hîc [Reg: hic] manifesta notis.
Tum vetus a nobis demum fortuna requiri,
Cum nova sentiri coepit acerba, solet.
Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate. |