<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

82. EQUUS ET ASINUS. (Perry 565)

OBvius ibat Equus stolido bellator, Asello,
Qui phalaris compto corpore pulcher erat.
Huic ait ille: tibi quam vita beata caballo,
At mihi sit contra quam miseranda, liquet.
Namque nitore cutem tu quam formose renides,
Et tua quam pleno corpore membra vigent?
Quam tibi sunt agiles artus, speciosaque cervix,
Quamque tuis solide viribus aucte vales?
Cum rigosus, iners, macroque ego corpore vivam,
Sintque mihi exsangui membra caduca fame.
Nil nisi delicias me fustibus esse putarim,
Duriter inclemens me quibus urget herus.
Hoc Equus audito sermone superbit Aselli,
Et magis incedens arduus esse parat.
Sed quoniam paulo post proelia mota fatigant,
Et Mars tale ferox sauciat inter opus?
Demittens caput unde, gravi cum concidit ictu,
Quam sua vox Asinum stulta fefellit, ait?
Cum prae sorte sua me dixerit ille beatum,
In mala demergi quem tamen ista liquet.
Alterius temere laetam ne suspice sortem,
Despice nec, quod sit durior illa, tuam.
Namque sat [(reading uncertain: faded)] est felix, cui dii dant, quanta necesse est,
Hi parca tribuant quamlibet illa manu.

Note: Same image appears for Fable 33.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.