<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

9. AQUILA ET CORNIX. (Perry 490)

SUBLIMEM vacuas concham fert ales in auras,
Armigeram summi quam Iovis esse ferunt.
Saepe suo tundens rostro quae frangere testam
Nititur, hanc frustra rem tamen illa facit.
Quam fraudare cibo cupiens volat obvia Cornix,
Et sine consilio nil hera cedit, ait.
Res decet arte geri, non possunt omnia vires,
Praecepti quoniam te meminisse puto:
Quam vi, consilio meliùs [Reg: melius] quod ligna secentur,
Quam vi, quod sit equum tutiùs [Reg: tutius] arte regi.
Quam vi, nauta ratem feliciùs [Reg: felicius] arte gubernat,
Cum fera ventorum vis tumefecit aquas.
Arte regens celeres, qui certat in aequore, currus,
Eripit huic palmam, qui minus arte valet.
Ipsa cibo te non vi, sed ratione potiri
Posse, tenet clausum quem cava testa, putem.
In sublime tuo quare contende volatu,
Unde tibi rupem concha remissa petat.
Mox afflicta tibi scopulis ita testa fatiscet,
Quodque habet haec clausae carnis, aperta dabit.
Paret, ut usa dolo Cornicula suadet, in auras
Evolat, et concham desuper ire facit.
Hoc diffracta modo nudatam praebuit escam,
Qua fraudata tamen regia fertur avis.
Ante remetiri quia quam valet aeris auram,
Devorat his Cornix fraudibus usa cibum.
Quam vi consilio quondam maiora geruntur,
Hac quoque calliditas plus operosa valet.
Arx contra belli vim se quae clausa tuetur,
Capta dolis hosti saepe patere solet.
Sunt, animum simulent qui te fortasse iuvandi,
Sed sibi quo prosunt deinde, tibique nocent.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.