<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

90. LUPUS ET MULIER. (Perry 158)

ESuriens tacito loca lustrat ut omnia gressu,
Praeterit agricolae rustica testa Lupus.
Hîc [Reg: Hic] puerum plorare notat, matremque minari:
Ni taceas, avidis proiciere Lupis.
Verba Lupo faciunt stulto spem talia praedae,
Opperiens totum qua terit ille diem.
Sperat ut illa fides tandem promissa sequatur,
Matris enim credit verba carere ioco.
Sed redeunte minas quae iam placata remittis
Vespere, blanditiis, ceu prius, usa suis.
Laeto sis animo fac tu mi pupule, dixit,
Occidet huc veniens me perimente Lupus.
Tum Lupus: hîc [Reg: hic] aliud dicunt, aliudque sequuntur
Mortales, tristem spes ita vana fugat.
Multi pollicitis non respondere laborant,
Quamque dedere, fidem fallere saepe solent.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.