<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

98. URSI PRAECEPTUM. (Perry 65)

MAgna duos olim concordia fecit amicos,
Gratiaque inter se magna duobus erat.
Fecit amica pie meritis certare voluntas,
His quorum studiis promptus uterque vacat.
Accidit, ut facerent quodam communiter ambo
Tempore deserti per loca forsan iter.
Hic ingens sese quibus Ursus euntibus offert,
Alterutrum viso quo fugat inde metus.
Haud procul hinc cui stans conscenditur ocius arbor,
Vitet ut hac saevam conditione feram.
Alter ubi iam sic elabi oppressus ab Urso
Nescit, opem dubitans qua ratione petat:
Esset in exanimes quod non audiverat isti
Ira ferae, hac sese spe cito sternit humo.
Quoque potest, animam nisu cohibere laborat,
Halitus huic vitae ne det ab ore notam.
Admovet os ori vafer illius Ursus, et aures,
Huic quem nulla tamen vivere signa probant.
Sic omni motu quia membra carere videbat,
Hunc exsangue putans esse cadaver, abit.
Ut res illa gravi formidine liberat ambos,
Protinus inceptum continuatur iter.
Bellua tum socio quidnam mussarit in aurem,
Arboris est ope cui vis ea pressa, rogat.
Multa quidem, memoranda tamen non omnibus, alter
Inquit, et inprimis illius auctor erat:
Esse mihi temere ne persuaderer amicum,
Quem probet adverso tempore nulla fides.
Non bene dignosces sincerae mentis amicum,
Et cui non animi candor inesse solet:
Ni velut igne probes aurum, sic ille probari
Materiam casu possit habente mali.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.